Hľadaný výraz: Rim 8,31-39, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
31 Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? 32 Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit? 33 Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat? 34 Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis? 35 Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? 36 Sicut scriptum est: “ Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis ”. 37 Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos. 38 Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes 39 neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.

1

mail   print   facebook   twitter